sed ignoscendum, si qui disserendi ignari, definire quid rhetorica sit non possint: atque ita affecti, dum artem antecedentia possident rudimenta, rhetoricam invenisse se iactent, et ea docentes, oratoriam artem absolutam tradere profiteantur. singula vero istorum ad persuasionem disponere, totamque orationem contexere, quasi in his praeceptore opus non sit, oportere discipulos suos propria industria comparare. Phae. Talis profecto, o Socrates, ars illa videtur esse, quam isti tanquam rhetoricam docent, et scribunt. ac mihi videris vera dixisse. Verum oratoris persuasorisque veri artem quonam pacto, et unde nobis vindicare poterimus? So. Consentaneum est, o Phaedre, forte etiam necessarium, quemadmodum in ceteris, ita et in hoc certamine peragendo perfectum esse. quippe si tibi natura, ut sis orator, tribuerit, accedente doctrina et exercitatione excellens eris orator: si quid vero tibi istorum defuerit, mancus eris. Quanta vero ars huiusmodi sit, non ea via, quam Gorgias et Thrasymachus secuti sunt, sed alia potius, constare videtur.
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/108
Appearance