Phae. Quanam maxime? So. Videtur, o vir optime, non iniuria Pericles oratorum omnium perfectissimus exstitisse. Phae. Cur? So. Magnae quaelibet artes exercitatione dialectica, contemplationeque sublimium in natura rerum indigent. ipsa enim mentis sublimitas, et vis efficax in quavis re perficienda, hinc quodammodo proficisci videntur: quod Pericles ad ingenii acumen adiunxit. Anaxagorae namque, huiusmodi rerum indagatoris, familiaritate fretus, contemplationi se tradidit, mentisque et dementiae naturam iam comprehendit, de qua Anaxagoras diffuse disseruit. unde ad dicendi artem, quod ipsi conducere videbatur, traduxit. Phae. Quomodo istud ais? So. Medendi artis atque dicendi eadem ferme ratio est. Phae. Quonam pacto? So. In utrisque partiri naturam oportet, corporis quidem in una, in altera animae: si modo non exercitatione solum et usu, veram etiam arte, corpori medicinas et alimenta ita sis praebiturus, ut et sanum et robustum efficias; animae autem per rationes legitimasque institutiones persuasionem affatim virtutemque adhibiturus.
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/109
Appearance