Phae. Ita verisimile est, o Socrates. So. Animae vero naturam absque totius natura sufficienter cognosci posse existimas? Phae. Si Hippocrati, Aesculapii successori, credendum est, neque etiam corporis naturam sine doctrina huiusmodi comprehendi posse putabimus. So. Scite loquitur, o amice. oportet autem praeter Hippocratem considerare, utrum disputationis nobis ratio consonet. Phae. Assentior. So. De naturae igitur perscrutatione quid Hippocrates, et vera ratio dicat, attende. An non ita cuiusque natura excogitanda est? primo quidem, utrum simplex illud sit, an multiplex, de quo et ipsi habere artem, et aliis dare posse desideramus: deinde, si est simplex, investigandum, quam, et ad quid in agendo, rursusque quam, et a quo in patiendo natura vim habeat. Quod si species habet multas, his dinumeratis in singulis similiter ac in uno, naturalis et agendi et patiendi vis inquirenda. Phae. Sic apparet, o Socrates. So. Sine his vero progressio, tanquam caeci iter esse videtur.
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/110
Appearance