non tamen caeco vel surdo, qui arte tractat aliquid, est comparandus: sed patet, quod quisquis arte alicui sermones accommodat, naturam substantiae illius exquisite monstrabit, cui sermones adhibet: id autem est anima. Phae. Absque dubio. So. Nonne ad id studium illius omne contendit, ut huic penitus persuadeat? Phae. Prorsus. So. Constat igitur, quod Thrasymachus, et quicunque alius tradendae incumbit rhetoricae, primo quidem summa diligentia describere declarareque debebit, utrum anima naturaliter unum, et quiddam simile sit. an secundum formam corporis multiplex. hoc enim esse dicimus, naturam ostendere. Phae. Omnino. So. Secundo, quid facere cuique, quidve a quoque pati queat, ostendere. Phae. Certe. So. Tertio, distinctis sermonum animaeque generibus atque affectibus, causas omnes percurrere, singula singulis accommodans, docensque, qualis anima, qualibus sermonibus, quamve ob causam necessario haec quidem movetur, illa vero nequaquam.
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/111
Appearance