Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/112

E Wikisource
Haec pagina emendata est
90
PLATONIS

Phae. Praeclarissimum, ut videtur, hoc esset. So. Neque igitur hoc, o amice, neque aliud quidquam, si aliter tractetur, artificiose unquam tractabitur. Nostri vero in hac arte scriptores, quos ipse audisti, callidi sunt, et, animae naturam pulcherrime cognoscentes, nos celant. Nos vero, priusquam hoc modo loquantur, et scribant, nunquam ex arte eos scribere confitebimur. Phae. Quem dicis modum? So. Verba quidem ipsa non facile dixerim. quo autem modo scribere oporteat, si arte scripturi simus, quoad fieri potest, exponam. Phae. Dic, obsecro. So. Postquam dicendi facultas, quaedam animi attractio ac perductio est: futurum oratorem necesse est, quot species animus habet, cognoscere. hae vero tot talesque sunt, unde tales alii, alii tales efficiuntur. His ita distinctis, sermonum quoque tot talesque sunt species, Tales igitur animi, talibus quibusdam sermonibus certa quadam de causa ad talia quaedam facile persuadentur: aliter vero affecti, aliquam ob causam minime. Oportet itaque hominem talia contemplatum, quando haec