Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/113

E Wikisource
Haec pagina emendata est
91
PHAEDRUS.

in singulis fiunt iamque in ipsa re sunt, ea per sensum velociter assequi: alioquin nondum quidquam plus habere, quam verba sibi quondam a doctoribus tradita. At cum sufficienter potest dicere, qualis a qualibus sermonibus suadeatur, praesentemque hominem acute persentit eo ingenio praeditam esse, de quo antea fuerit disputatam, sicque ipsum esse talibus sermonibus ad talia compellendum: is ita instructus tunc demum perfecte artem hanc erit consecutus, cum ad superiora haec adiunxerit, ut opportunitatem loquendi tacendique calleat, et usum abusumve breviloquii, commiserationis, vehementiae acrioris, amplificationisque, ceterarumque partium orationis, a praeceptoribus traditarum, recte cognoscat: prius vero nequaquam. Eum vero, qui horum quovis caruerit in dicendo, aut docendo, aut scribendo, dixeritque ex arte verba se facere, qui non persuadetur, exsuperat. Ceterum scriptor ita forsitan nos compellabit: O Phaedre atque Socrates, itane prorsus, an aliter, dicendi artem capessendam esse censetis? Phae. Impossibile est, o Socrates, aliter: quamvis non parvum id opus appareat. So. Vera loqueris: atque horam causa oportet, omnibus sur-