Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/114

E Wikisource
Haec pagina emendata est
92
PLATONIS

sum deorsumque sermonibus revolutis, perquirere, numquid via ad illam dita facilior breviorque occurrat, ne temere per longam et asperam pererremus, cum liceat per brevem et planam incedere. Quare si quam tu opem afferre potes per ea, quae a Lysia, vel aliquo alio accepisti, revoca in memoriam, et expone. Phae. Experiundi causa possem quidem, non tamen ad praesens. So. Visne ego tibi et sermonem recenseam, quem aliquando de huiusmodi rebus audivi? Phae. Quidni? So. Fertur iustum esse, o Phaedre, lupi illud dicere. Phae. Ac tu ita facias. So. Aiunt utique, nihil oportere ista tantum extollere: meque ad superna longo ambitu disputationem efferre. quippe, sicut in disputationis principio diximus, oratorem futurum non oportere veritatem nosse de iustis, et bonis, sive rebus, sive hominibus, natura vel educatione talibus. nam in iudiciis nulli prorsus istorum veritatem, sed persuasionem, curae unquam esse solere. Id autem esse verisimile, ad quod mentem inten-