Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/115

E Wikisource
Haec pagina emendata est
93
PHAEDRUS.

dere debeat, qui sit arte dicturus. neque facta dicenda esse aliquando, nisi probabile sit, facta fuisse; sed tam in accusatione, quam defensione, semper verisimilia inducenda: et omnino dicentem, verisimile quidem persequi, verum autem negligere. hoc enim si in omni oratione servetur, perfectam artem oratoriam exhibere. Phae. Ea narrasti, o Socrates, quae dicunt, qui artem rhetoricam profitentur. memini enim, id nos in superioribus breviter attigisse. videtur autem hoc magnum quiddam esse his, qui in hac arte versantur. sed et Tisiam ipsum graviter pessumdedisti. So. Dicat ergo id quoque nobis Tisias, numquid aliud probabile et verisimile nuncupet, quam quod vulgo videtur. Phae. Quidnam aliud? So. Hoc praeterea scitam et artificiosum invenisse et scripsisse videtur, quod si quis imbecillis et audax, cum robustum quendam timidumque verberibus caesum spoliaverit, in iudicium deducatur, neutrum istorum verum confiteri oportet: sed timidum quidem dicere, non a solo audace illo esse se caesum: audacem vero hoc refellere, solos fuisse monstrantem, atque ad tale quiddam confugere: