Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/116

E Wikisource
Haec pagina emendata est
94
PLATONIS

Quonam pacto, imbecillis cum sim, robustum hunc invasissem? Ille autem timiditatem suam non dicet, sed falsum aliquid excogitans, forte: adversarium arguet. Atque in aliis etiam talia quaedam sunt, quae arte dicuntur. an non sic est, o Phaedre? Phae. Ita prorsus. So. O quam callide abstrusam artem adinvenisse videtur Tisias, vel quicunque alius fuerit, vel quocunque alio cognomine delectetur. Sed numquid hoc, o amice, dicemus, an non? Phae. Quid istud? So. O Tisia, iampridem, ante accessum tuum affirmabamus, probabile istud et verisimile vulgo non aliter, quam per veritatis similitudinem, fieri. similitudines autem veri ab eo, qui veritatem novit, aptissime ubique reperiri posse asserebamus. Quapropter, si aliud quidquam de hac arte dixeris, auscultabimus quidem: sin minus, his, quae paulo ante diximus, fidem praestabimus, quod videlicet, nisi auditorum quis ingenia noverit distinxeritque, atque res ipsas in species suas discreverit, rursusque singula idea una comprehenderit, nunquam dicendi artem, quoad homini licet, adipi-