scetur. haec autem sine longo studio assequetur nunquam. In quo non ideo insudabit vir prudens, ut dicere et agere ad homines possit, sed ut ea potius et loqui et facere, quae Diis grata sint, valeat. Viri enim nobis sapientiores o Tisia, virum mentis compotem aiunt non id meditari debere, ut conservis suis, nisi prout contigerit, obsequatur; sed ut dominis bonis, atque ex bonis, obtemperet. Quamobrem si longior sit circuitus, ne mireris. non enim ut ipse putas, sed magnarum rerum gratia, circumeundum. erunt autem, ut ratio dictat, si quis voluerit, ista quoque pulcherrime ex illis effecta. Phae. Perpulchre admodum dici hoc videtur, o Socrates: modo aliquis assequi possit. So. At praeclarum est, ad praeclara semper anniti, et, quidquid contigerit, tolerare. Phae. Valde. So. De arte hactenus et inscitia orationis sit dictum. Phae. Satis profecto. So. Reliquum est, ut de scribendi decore et indecentia, quo modo fiat, disseram,
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/117
Appearance