Phae. Plane. So. Scisne, quo pacto maxime de sermonibus dicendo, vel agendo, Deo placere potes? Phae. Minime. tu vero? So. Audivi equidem nonnulla a veteribus tradita: verum autem ipsi intelligunt. id vero si nos inveniremus, numquid humanarum opinionum nobis amplius cura esset? Phae. Ridicula sane interrogatio: sed, quae audisse dicis, recense. So. Audivi equidem, circa Naucratim Aegypti priscorum quendam fuisse Deorum, cui dicata sit avis, quam Ibim vocant: daemoni autem ipsi nomen Theuth. hunc primum numerum et computationem invenisse numerorum, geometriamque, et astronomiam: talorum rursus alearumque ludus, et literas. Erat tunc totius Aegypti rex Thamus, et in eminentissima amplissimaque civitate, quas Graeci Aegyptias Thebas appellant: Deumque ipsum Ammonem vocant. Ad hunc Theuth profectus, artes demonstravit suas, dixitque, eas distribui deinceps Aegyptiis ceteris oportere. Verum ille, quae cuiusque utilitas foret, interrogavit: et, ipso referente, quod bene dictum videbatur, probabat quidem; quod contra, vituperabat. ubi multa de qualibet arte in utram-
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/118
Appearance