So. At, o amice, qui in Iovis Dodonaei templo versantur, ex quercu sermones primos fatidicos erupisse asserunt. priscis itaque illis, utpote qui non ita, ut vos recentiores, sapientes erant, satis erat ob eorum inscitiam petras et quercus audire, modo vera promerent. tu forsitan interesse censes, quisnam cuiasve sit, qui dixerit. non enim id solum consideras, verane an falsa dicantur. Phae. Recte admodum increpuisti, ac mihi videtur ita in literis evenire, ut Thebanus ait. So. Igitur quicunque se putat sic artem aut mandare literis, aut mandatam suscipere, ut certum quiddam et firmum ex literis sit futurum, admodum ineptus est, ac revera Ammonis vaticinium prorsus ignorat, cum plus aliquid in scriptis esse credat, praeter id quod scienti res ipsas, quae in literis significantur, commemorant. Phae. Rectissime. So. Grave id habet, o Phaedre, scriptura, et picturae revera persimile. picturae namque opera tanquam viventia exstant: si quid vero rogaveris, verecunde admodum silent. Non aliter sermones putabis fortasse quasi aliquid ipsos intelligentes dicere. verum si sciendi avidus ab iis dictorum aliquid scisci-
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/120
Appearance