Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/121

E Wikisource
Haec pagina emendata est
99
PHAEDRUS.

taberis, idem in his semper et unum significatur: omnisque sermo, cum semel scriptus est, passim revolvitur aeque apud intelligentes, atque alios, inter quos minime decet: nescitque dicere, quibus oportet, et quibus non oportet. Iniuria vero immerito contumeliaque affectus. patris semper eget praesidio. ipse enim neque adversario repugnare, neque opem ferre sibi ipsi potest. Phae. Haec quoque recte abs te dicta videntur. So. Quid porro? alium videmus sermonem huius fratrem, quemadmodum legitimus sit, et quanto melior atque potentior, quam iste, nascatur? Phae. Quem istum? et quomodo fieri dicis? So. Eum, inquam, qui in animo discentis cum scientia scribitur, quia sibi ipsi auxiliari potest, intelligitque apud quos loquendum sit, apud quos tacendum. Phae. Scientis sermonem dicis viventem, et animatum, cuius oratio scripta simulacrum quoddam non iniuria nuncupabitur. So. Omnino. sed hoc quoque mihi dicas. Mentis compos agricola numquid carissima sibi semina, quorum fructus exspectat, aestate in Adonis hortis summo studio et diligentia sparget, ut octo diebus speciosos inde flores aspiciat? an potius, si quando id egerit, festi

G 2