Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/122

E Wikisource
Haec pagina emendata est
100
PLATONIS

cuiusdam diei ludique gratia faciet? at ubi serio agens agriculturae studium adhibuerit, seret quidem, ubi convenit, et satis se consecutum putabit, si octo mensium intervallo satio sua ad fruges pervenerit? Phae. ita prorsus, o Socrates, illa quidem ioco, ut ais, haec autem serio faciet. So. Hominem vero, iustorum, honestorum, bonorumque scientiam possidentem, agricola imperitiorem ad semina sua spargenda putabimus? Phae. Minime omnium. So. Non igitur in aqua nigra studiose ipsa calamo cum sermonibus seminabit, cum succurrere illis periclitantibus nequeat, nequeat et ex ipsis veritatem sufficienter ostendere. Phae. Certe id non est consentaneum. So. Non sane. Ceterum hortos quidem literarum, ut ludi causa, ut videtur, seret atque describet: et postquam scripserit tanquam monumenta thesaurosque ad senectutis futurae oblivionem, tam sibi, quam ceteris vestigiorum eorundem sectatoribus, laetabitur utique, natos iam tenellos suos fractus inspiciens: ceterisque hominibus ludos alios sequentibus, et convivia horumque similia