celebrantibus, ipse interim, his omissis, in sermonum oblectamentis vitam ducet. Phae. Praeclarissimum prae aliorum vilissimo narras, o Socrates, eius Indum, qui potest in sermonibus ludere, ac de iustitia, et aliis, quae tu dicis, confabulari. So. Est ita profecto, amice Phaedre. sed multo mea sententia in his praeclarius studium, quando quis arte dialectica utens, animam nactus idoneam, sermones cum scientia plantat, et seminat, qui et sibi ipsis, et satori suo afferre opem possunt, fructusve producunt, et semina reddunt. Unde alii, in moribus aliis nati, id semper munus immortale servare possunt, atque eum, qui haec habet, beatissimum, quoad homini licet, efficiunt. Phae. Multo id quoque praeclarius. So. Nunc iam illa, o Phaedre, his concessis, discernere possumus, Phae. Quaenam? So. Ea videlicet, quorum cognoscendorum gratia hucusque descendimus, ut vituperationem Lysiae discuteremus in ipsa scribendi arte, sermonesque ipsos, qui vel arte, vel sine arte scribuntur, artificiosam quidem, et artis expers, satis iam declarasse videmur.
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/123
Appearance