Phae. Sic apparet. So. Meminisse rursus oportet, non prius posse aliquem dicendi artem ad summum callere, ad persuadendum atque docendum, ut ratio superior nobis ostendit, quam veritatem earum rerum, quas dicit aut scribit, cognoverit, universamque rem definire, et, definitione posita, rursus secundum species usque ad individua dividere noverit: atque hac ratione animam contemplatus, et quid cuique ingenio congruum est aucupatus, ita maxime disponat exornetque sermonem, variae quidem animae varios, et harmonia multiplices, simplici vero simplices sermones accommodans. Phae. Sic prorsus apparuit. So. Quid autem de illa quaestione dicemus, quam supra tetigimus honestumne an turpe sit orationes componere, et quomodo studium hoc iure vituperari queat, quomodo nequeat? Num superiora nobis hoc satis declaraverunt? Phae. Quaenam illa? So. Quippe, sive Lysias, sive alius quispiam scripsit quandoque, aut scribit, scribetque privatim quidquam, vel publice civiles quasdam constitutiones, ita ut suis in scriptis magnam
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/124
Appearance