quandam stabilitatem et certitudinem putet inesse, turpe id esse scriptori, sive dicatur a quoquam, sive non dicatur, putandum est. siquidem ignorare quid verum sit, quid falsum, de iustis et iniustis, de bonis et malis, etiamsi vulgus universum laudaverit, fieri nunquam potest quin sit revera turpissimum. Phae. Turpissimum. So. Contra, qui scripta ludis ut plurimum iocisque necessario similia censet, orationemque nullam aut solutam, aut poëticam, magno componendi studio dignam esse ducit, instar eorum, quae sine diiudicatione et doctrina persuasionis gratia carminibus recitari consueverunt: sed revera sermonum illorum optimos commemorandi scientibus causa fuisse compositos: in sermonibus autem, qui docendi discendique causa dicuntur, ac vere scribuntur in animo de iustis, honestis, et bonis, duntaxat perspicuitatem perfectionemque inesse, eosque solos studio dignos existimat: iudicatque sermones huiusmodi filios suos legitimos esse vocandos, primum quidem eum, qui sibi inest, si modo sit adinventus, deinde si qui huius filii et fratres simul in aliis aliorum animis pro dignitate in-
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/125
Appearance