Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/126

E Wikisource
Haec pagina emendata est
104
PLATONIS

nati sunt, reliquos autem postponit: hic vir, inquam, talis, o Phaedre, videtur esse, quales: esse nos exoptaremus. Phae. Equidem, quae dicis, cupio prorsus, et voto precor. So. Sed haec iam satis a nobis de arte dicendi, quasi illudentibus dicta sint. Quare Lysiae dicas, nos ad Nymphae fontem Musarumque coetum profectos, sermones quosdam audisse, qui dicere iusserunt Lysiae, ceterisque orationum scriptoribus, Homero praeterea, et si quis alius nudam poësim, vel cantu exornatam composuit, Soloni postremo, et omnibus, qui civiles institutiones literis mandaverunt: quod si veritatis conscii talia composuerunt, possuntque sua in discussionem tracta defendere, ac dicendo scripta verbis viliora monstrare, non ubique ab his, quae calamo luserunt, sed ab aliis potius, quae serio excogitarunt, cognominandi videntur. Phae. Quaenam cognomina, et quo pacto accommodas? So. Sapientis cognomen, o Phaedre, magnum, solique Deo convenire videtur. Philosophi vero, aut