similis alicuius cognomine, eiusmodi viros, quales modo descripsimus, convenientius modestiusque nuncuparemus. Phae. Certe non dedecet. So. Eum igitur, qui nulla habet in se praestantiora iis, quae conscripsit, et sursum deorsumque retorquens, diuturna emendatione addendo, vel subtrahendo composuit, iure poëtam vel orationum legumve scriptorem cognominabis? Phae. Quidni? So. Haec itaque amico referas tuo. Phae. Tu vero quid facias? neque enim amicus tuus praetermittendus. So. Quis iste? Phae. Isocratem probum, inquam. quid illi nuntiabis? o Socrates. quem esse dicemus? So. Iuvenis adhuc Isocrates est, o Phaedre. quid autem de illo praesagiam, non praeteribo. Phae. Quidni So. Videtur mihi praestantiori ingenio esse, quam Lysiam sua scripta demonstrent. praeterea moribus generosioribus praeditus. quamobrem nihil mirum putarim, si, crescentibus annis, in arte dicendi, cui nunc incumbit, magis, quam viri pueris, omnibus, qui eloquentiae unquam
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/127
Appearance