se tradiderunt, excellat: atque his etiam studiis non contentus ad maiora diviniore quodam instinctu feratur. inest enim, o amice, ipsa natura philosophia quaedam illius ingenio. Haec ego, ab iis Diis accepta, Isocrati mihi dilectissimo nuntio: tu illa, Lysiae tibi carissimo. Phae. Ita fiet. sed abeamus hinc, cum aestus nonnihil iam deferbuerit. So. Vota prius his facienda sunt, quam abeamus. Phae. Quidni? So. O amice Pan, et alii omnes, qui locum hunc colitis, Dii, date mihi, ut pulcher intus efficiar: et quaecunque extrinsecus habeo, intrinsecus sint amica. divitem autem sapientem solum existimem. tantum vero mihi sit auri, quantum nec ferre nec ducere queat alius, nisi vir temperans. Numquid aliud orandum censes, o Phaedre? mihi enim satis est optatum. Phae. Mihi quoque eadem opta. amicorum enim communia omnia. So. Abeamus.