Cum ex Academia Lyceum versus per ipsa suburbia
proficiscerer, pylidi, ubi fons est Epanopius, propinquavi, et ibi
Hippothalem Hieronymi filium, et Ctesippum Paeaneum, aliosque
una cum his adolescentes offendi. Cum me Hippothales
venientem videret, O Socrates, inquit, quonam et unde? At ego,
Ex Academia Lyceum versus. Tum ille, Adesdum, neque
ulterius progrediaris. Ad haec equidem, Decet, inquam: sed
ubinam, et apud quos vestrum esse me vultis? Ille vero, e regione
murorum ostendens gymnasium quoddain circumseptum, et
ianuam apertam: Hic, ait, manere te volumus. hic autem ipsi
et alii multi, et quidem honesti, nos exercemus. So. Qua
potissimum in re est haec vestra exercitatio? Hip. In palaestra,
quae nuper est constituta: ac ut plurimum in sermonibus, quos
tecum libenter coimmunicaremus. So. Recte agitis. Sed quis
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/131
Appearance
Haec pagina emendata est