ibi praeceptor? Hip. Socius tuus et laudator Miccus. So. Per Iovem, non ignarus ille quidem, sed sophista peritus. Hip. Visne me intro sequi, ut eos, qui ibi sunt, videas? So. Id in primis libenter audirem, ad quid ingrediar, et quis honestior adsit. Hip. Alius alii videtur, o Socrates. So. Tibi vero quis honestior, o Hippothales? dic, obsecro. At ille interrogatus obticuit. Tum ego, O Hieronymi fili Hippothales, utrum diligas quempiam, necne, nil opus est ut aperias. novi enim, quam vehementer honestissimos quosque diligere soleas. Etenim ceteris in rebus hebes et inutilis sum: id autem unum mihi munus a Deo datum, ut primo aspectu amicos agnoscam. Ad haec ille nihil respondit. Verum Ctesippus, Quam urbanus es, inquit, Hippothales, quod amici tui nomen Socrati referre nolis! quod si paulisper tecum iste versetur, audiet te multa de illo loquentem. nobis iam, o Socrates, aures implevit nomine Lysidis. solum vero postquam subbibit, paulum requiescimus. et e somno exciti, ilico nomen Lysidis audire videmur. Et quae soluta oratione iste pronuntiat, apte quidem et concinne di-
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/132
Appearance