cta, minus tamen vehementia sunt: at quotiens nostra poëmata scriptaque usurpare et effundere nititur, vehementius agit; et quod gravius est, alta admodum voce in amicus quotidie cantat, quam nos tolerare necesse est. modo vero a te rogatus obticuit. Iuvenis, inquam, Lysis hic esse videtur. nam audiens eius nomen, haud agnovi. Tum ille, Raro nomen eius enuntiatur: sed ex patris nomine, cum sit vir admodum nobilis, adhuc iuvenis ipse significatur. id enim mihi persuadeo, permultum abesse ut figuram eius ignores: adeo namque honesta indole praeditus est, ut vel ea sola notus omnibus esse possit. Cuius, inquam, filius est? dicite, quaeso. Democratis, inquit, Aexonei maior natu filius. At ego, En, o Hippothales, quam generosam constantemque benivolentiam nactus es. Age, mihi quoque quae et istis ostende, ut videam, utrum scias, quae de amicis amicum decet ad se et ad alios dicere. Hip. Quid ex iis, quae iste loquitur, perpendis, o Socrates? So. Utrum diligere te illum, quem dixit, neges? Hip. Nequaquam, sed nihil effingere aut scribere in il-
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/133
Appearance