los aio. Ad haec Ctesippus: Haud sanae mentis hic est, sed delirat aique insanit. So. O Hippothales, nec carmina, nec etiam cantilenam, si quam in amicos composuisti, audire admodum curo: sed qua mente in illos sis, intelligere cupio. Hip. Ctesippus iste tibi referet. novit enim meminitque: si quidem, ut ipse ait, quotidie audiens a me obtunditur. Cte. Et maxime quidem per deos. nam quam ridiculum est, ut cum iste hunc prae ceteris diligat, nihil tamen ex ingenio suo, quod non etiam quivis puer possit, afferre valeat. Quae autem civitas universa de Democrate et Lyside huius avo, deque omnibus illorum maioribus praedicat, eadem et ipse circumfert, divitias, equorum copiam, victorias in Pytho, Isthmo, et Nemea, quadrigis et equis: nec non istis antiquiora. Nam pridem nobis hospitium conviviumque in poëmate quodam retulit: quo quidam ex maioribus Lysidis Herculem quondam ob cognationem excepit: quippe cum ille quoque ex Iove et filia cuiusdam principis populi natus esset: quae aniculae etiam cantant: ceteraque huiusmodi permulta, o Socrates. Haec sunt, quae iste narrando
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/134
Appearance