canendoque audire nos cogit. So. O ridicule Hippothales, antequam viceris, laudationem in te ipsum effingis atque decantas. Hip. Non in me ista, o Socrates, praedico. So. Non ut putas. Hip. Qui istuc dicis? So. Maxime omnium in te unum odae istae redundant. nam si amicum talem apprehenderis, ornamento tibi erunt laudes eiusmodi, tanquam triumphatori cuidam, cum amicum huiusmodi nactus fueris. sin autem fefellerit, quo maiores illi laudes attribueris, eo maiorum expers bonorum, magis quoque ridiculus iudicaberis. Quicunque igitur in comparandis amicis sapiens est, non prius quenquam eorum laudat, quam ipsorum familiaritatem fuerit assecutus. futura namque formidat. plerique enim, cum laudari se et extolli sentiunt, fastu tumescunt. an non idem tibi videtur? Hip. Mihi vero. So. Nonne quo superbiores sunt, eo difficilius capiuntur? Hip. Verisimile est. So. Qualis tibi venator ille videretur esse, si quis ita feras expelleret, ut et tutiores fierent, et capi difficilius in posterum possent? Hip. Iners videlicet. So. Atqui sermonibus cantibusque non demulcere, sed exacer-
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/135
Appearance