Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/136

E Wikisource
Haec pagina emendata est
114
PLATONIS

bare potius homines, labor est a Musis admodum alienus. Hip. Videtur. So. Vide igitur, o Hippothales, ne iis omnibus obnoxium reumque te ob poësis studium reddas. arbitror sane, nullum te bonum poëtam existimaturum, qui se ipsum poëmate laeserit. Hip. Nullum per Iovem. quae enim haec esset absurditas? Ob hanc profecto causam tecum, o Socrates, mentem meam communico: et si quid habes aliud, consule, qua ratione quis aut dicendo, aut agendo, conciliare sibi quos diligit, possit. So. Non facile dictu est. Verum si hanc mecum colloquio iungeres, tibi forte ostenderem, quae illi dicenda sint, pro his quae loqui te et canere erga illum isti narrarunt. Hip. Nihil impedimento fuerit. si enim una cum Ctesippo hoc ingrediaris, et ibi sedens disputes, ipse tibi, ut arbitror, adhaerebit. nam audiendi apprime avidus est. ac etiam ibi Mercurialia celebrantes iuvenes in unum conveniunt. ad te igitur adventabit: et nisi id fecerit, memento illum Ctesippi familiarem esse propter Menexenum huius nepotem, cuius ille socius est carissimus. Accersat itaque iste illum, si minus ipse per se