accesserit. Sic agendum est, inquam. et simul apprehenso Ctesippo, in palaestram prosecutus sum: et alii nos a tergo secuti sunt. ingressi autem invenimus sacras cerimonias ferme peractas, iuvenesque comptos, calculis talisque ludentes: partim in ipso vestibulo extra ludebant, partim in gymnasii angulo paris imparisve iacta exercebantur, calculos e calathis quibusdam extrahentes. hos intuentes alii circumstabant: e quibus Lysis erat, qui adstabat inter iuvenes coronatus, et omnibus indole praestans, nec pulcher tantum, sed et honestus et bonus existimandus, nos autem e conspectu, ubi quieti locus erat, consedimus invicem disserentes. conversus Lysis, frequenter in nos oculos coniiciebat, utpote qui propius accedere cuperet, sed solus accedere verebatur. Interim Menexenus inter ludendum ex aula ingressus est, meque et Ctesippum conspicatus, consessum venit. quem Lysis intuitus, secutus est, et iuxta eum assedit. adventarunt insuper alii. Hippothales autem postquam
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/137
Appearance