multos convenisse perspexit, latere cupiens, ea se recepit, qua videri non pesse a Lyside arbitrabatur, ne forte illi molestus foret: et sic adstans audivit. Ego vero Menexenum inspiciens, O fili Demophontis, inquam, uter vestrum natu maior? Ambigimus, respondit ille. Cui insuper addidi: Numquid etiam uter generosior sit ambigitis. Et istud. An etiam uter honestior sit. Subriserunt ambo. Uter vestrum ditior sit, haudquaquam interrogabo. amici namque estis. nonne? Et maxime quidem, responderunt. Amicorum vero communia omnia. quapropter hoc nihil differtis, si quidem id vere de amicitia dicitis. Consenserunt. Sed cum percontari vellem, uter iustior et sapientior esset, interrupit nos quidam, qui Menexenum accersivit, dicens illum a gymnasii magistro vocari. visus enim mihi est sacrorum antistes, Abiit igitur: et ego Lysidem interrogavi: Dic age, o Lysis, vehementer te pater ac mater amant? Ly. Valde. So. An non beatissimum fore te cupiunt? Ly. Quidni? So. Videtur tibi beatus ille, qui servit, et cui nihil
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/138
Appearance