Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/139

E Wikisource
Haec pagina emendata est
117
LYSIS.

eorum, quae concupiscit, agere licet? Ly. Non per Iovem. So. Ergo si te pater et mater amant, beatumque fieri volunt, id omni opera diligentiaque curabunt, ut beate vivas. Ly. prohibet? So. Permittent itaque quodcunque lubet efficere, nec tuis cupiditatibus adversabuntur. Ly. Per Iovem, o Socrates, mihi in plurimis obstant. So. Qui istuc ais? dum te fore beatum exoptant, te impediunt, quo minus voti tui compos efficiaris? Responde ad haec. Si cuperes aliquo patris tui curru pervehi, capiens habenas, quando pugnat, numquid permitteret? Ly. Nihil minus. So. Quem ergo permitteret? Ly. Est auriga quidam a patre meo mercede conductus. So. Quid ais? mercenario parentes tui concedent potius, quam tibi, liberam equorum administrationem? et argentum praeterea huius operis causa erogabunt? Ly. Sed quidnam? So. Malos vero iugatos ducere, lorisque caedere tibi concedent? Ly. Cur mihi concesserint? So. Nulline verberare hos licet? Ly. Et valde quidem, mulioni videlicet. So. Servo, an libero? Ly. Servo. So. Servum itaque pluris faciunt; quam te filium: liberiusque