Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/141

E Wikisource
Haec pagina emendata est
119
LYSIS.

vias, et, ut brevi complectar, nihil pro tua voluntate agas? quo fit, ut nihil tibi prodesse tam amplae divitiae videantur: quandoquidem quivis magis, quam tu, has administrat: et quod maius est, nec etiam corpus tam generosum, quippe cum alius hoc alat et colat: tu autem nullum habes imperium, o Lysis, nec ullius voti compos efficeris. Ly. Nondum per aetatem licet, o Socrates. So. Vide, ne minus id sit, quod tibi impedimento est, o Democratis fili. nam iste, ut arbitror, et pater et mater tibi concedunt: nec aetatem provectiorem exspectant, quoties legi scribive sibi aliquid optant. tibi enim prae ceteris domesticis ista committunt. Ly. Maxime. So. In his tibi licet tam scribendo, quam legendo, quemvis ordinem literarum servare, et quando lyram sumis, nihil prohibent, ut opinor, parentes tui, quo minus intendas, vel remittas chordarum quamlibet, et frices, et pulses plectro. Ly. Non certe. So. Quid in causa est, o Lysis, quod in iis permittant, in superioribus prohibeant? Ly. Quoniam ista quidem scio, illa contra ignoro