Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/142

E Wikisource
Haec pagina emendata est
120
PLATONIS

So. En, o optime Lysis, non aetatem exspectat pater ad licentiam tibi exhibendam: sed perfectum ingenium. Etenim cum primum te senserit se ipso prudentiorem effectum, illico et tua omnia, et te libere tibi committet. Ly. Spero equidem. So. Quid porro vicini, nonne eadem ratione se, qua et parentes, erga te gerent? Vicinum censes tibi suae domus commissorum gubernationem, si te intellexerit in re familiari peritiorem esse, an ipsum per se ministraturum? Ly. Mihi commissurum puto. So. Athenienses quoque dubitas, quin rempublicam tibi commendent, cum primum te in his rebus prudentiorem aliis esse perceperint? Ly. Non dubito. So. Quid rex magnus? utrum eius filiam nata maiorem, cuius Asiae regnum futurum est, permittet in elixarum carnium ius quidquid velit iniicere, potius quam nos, si illi persuaserimus popinae peritiores esse, quam filium? Ly. Nos videlicet. So. Et illum nihil prorsus; nos autem, etiam si salis multum capientes, immittere vellemus, certe permitteret. Ly. Quidni? So. Et si filius eius oculis aegrotaret, numquid permitteret eum sibi oculos attrectare, an