prohiberet, cum medicum illum non existimaret? Ly. Prohiberet sane. So. Nos autem, si modo putaret peritos medicos esse, nil impediret, etiam si vellemus patefactis palpebris, et cinere superinfuso, curare? Ly. Vera loqueris. So. Quin etiam cetera omnia nobis committeret, potius quam sibi, vel filio, in quibus sapientiores esse putaret. Ly. Necesse est, o Socrates. So. Sic se res habet, amice Lysis: singula, in quibus prudentes sumus, cuncti nobis concedent, et Graeci, et Barbari, tam viri, quam mulieres, et in iis arbitrata nostro agemus: nec ullus sponte nobis obstabit, quo minus et nos liberi simus, et aliorum duces: et cum nobis ista conferant, nostra erunt. Quae vero ignoramus, nemo nos ut lubet, agere permittet: sed omnes pro viribus repugnabunt, non extranei tantum, verum parentes etiam, et quod nobis propinquius est: nos quoque ipsi, non nobis, sed aliis ministrantibus: et ista cum nullo nobis emolumento sint, a nobis aliena exsistent. consentis? Ly. Consentio equidem. So. Alicuine hominum amici erimus, amabitque nos
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/143
Appearance