aliquis in his rebus, in quibus inutiles sumus? Ly. Nunquam. So. Ergo nec te pater, nec ullus alium quenquam diligit, quatenus est inutilis. Ly. Non, ut videtur. So. Si itaque sapiens evaseris, omnes amici tibi et familiares erunt, utilis enim et bonus eris. sin minus, nec alius quisquam tibi, nec parentes, meque propinqui, amici erunt. Potestne aliquis in his superbe sapere atque gloriari, in quibus nondum quidquam sapit? Ly. Qui isthuc fieri potest? So. Si tu praeceptore indiges, nondum sapis. Ly. Nondum certe. So. Non ergo superbe sapis, si nil sapis. Ly. Non per Iovem, ut mihi videor. So. Quae cum audissem, in Hippothalem converti oculus, atque parum abfuit quin offenderim. O Hippothales, hoc pacto cum adolescentibus disputandum, corripiendo illos atque deiiciendo; non blandiendo, ut ipse agis, et efferendo. Sed cum vidissem illum anxium turbatumque ex ante dictis, recordatus sum, quod dudum praesens Lysidem latere volebat. recepi ergo me ipsum, linguamque cohibui. Interea reversus Menexenus, iuxta Lysidem, unde surrexerat, requievit. Tum Lysis gratiose admo-
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/144
Appearance