dum et amice, a Menexeno seorsum mihi susurravit ad aures: O Socrates, quae mihi, eadem, obsecro, Menexeno quoque edisseras. Ipse, inquam, Lysis, illi referes. nam attente nos auscultasti. Attente sane, respondit ille. Da igitur operam, ut diligenter reminiscaris, quo illi singula perspicue referas. quod si quid forsitan subterfugerit, rursus a me requires, cum me primum conveneris. Navabo operam, et maxime quidem, ille respondit. sed novi saltem aliquid illi dicas, ut ego audiam, donec redeundi domem sit hora. At ego, Agendum est, praesertim cum ipse iubeas. sed cogita, qua ratione mihi opituleris, si me refellere Menexenus iste contenderit. an non contentiosam esse illum audisti? Ly. Prorsus: et idcirco te cum illo disputantem audire percupio. So. An ut ridiculus habear? Ty. Absit. immo ut illum castiges atque coërceas. So. Haud facile est. vehemens enim et facundus est, Ctesippi discipulus. adest praeterea quin etiam Ctesippus ipse. an non vides? Ly. Nihil verearis, o Socrates. age, obsecro, disseras. So. Disserendum videtur. Verum ista nobis seorsum ab aliis colloquentibus, Cur,
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/145
Appearance