inquit Ctesippus, soli haec inter vos agitatis? quin aliis etiam vestra haec impertite. Impertiendum esse, respondi. hic porro nonnihil ex iis, quae conferimus, minus percipit, putatque Menexenum intelligere: quocirca percontari ab illo me iubet. Cte. Quid non interrogas? So. Interrogabo. dic, amabo, o Menexene, quod abs te quaeram. Innata mihi est ab ineunte aetate possessionis unius cupiditas quaedam, quemadmodum et aliis. ut ecce quidam equos desiderat, aliquis canes, alius aurum, honores alius. haec equidem parvi facio, nec multum ista me movent: adquirendorum autem amicorum desiderio flagro. Quare amicum bonum habere malim, quam pretiosissimam coturnicem, aut gallum: et per Iovem, potius quam equum atque canem: ac medius fidius, potius quam Darii aurum adipisci, vel ipsum Darium capere, optimum amicum eligere. Videtis, quam sim amicitiae avidus. Quando igitur te et Lysidem animadverto, stupeo profecto, vosque felices existimo, quod in tam tenera aetate constituti, tantum munus brevi et facile consecuti fueritis, et tu hunc tibi tam facile tanta benevolentia conciliaveris, et hic te mutuo sit amore complexus. Tantum vero
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/146
Appearance