a me munus id abest, ut nec etiam quo pacto alter alteri amicus fiat, intelligam. Ceterum haec abs te, tanquam perito, quaerere cupio. quare mihi respondeas, oro. Quando quis aliquem diligit, uter utrius amicus efficitur? amansne amati, an amatus amantis? an nihil interest? Me. Nihil interesse mihi videtur. So. Quid ais? ambo invicem amici fiunt, quandoquidem solus alter alterum diligit? Me. Mihi quidem videtur. So. Quid porro? an non reperiri potest amans quidam, cui amatus haud vicissim in amore respondet? Me. Potest. So. Numquid et odio haberi amatorem saepe contingit? quod nonnunquam amatoribus erga amatos accidit. amantes enim quam ardentissime nonnunquam, minime redamantur: immo et odio quandoque habentur. an non vera tibi dicere videor? Me. Verissima. So. Nonne in his hic quidem amat, ille autem amatur? Me. Certe. So. Uter ergo utrius est amicus? amansne amati, sive redametur, sive odio habeatur? an amatus amantis? an neuter neutrius tunc est amicus, cum non utrique vicissim amant? Me. Sic se res habere videtur. So. Aliter itaque nunc, quam
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/147
Appearance