Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/148

E Wikisource
Haec pagina emendata est
126
PLATONIS

supra, censemus. tunc enim visum est, si alter solum diligat, ambos amicos esse: nunc contra, nisi uterque diligat, neutram amicum esse dicendum. Me. Apparet. So. Nihil igitur illi amicum est, qui amat id, a quo minime redamatur. Me. Non videtur. So. Ergo nec amici equorum sunt, quos equi non mutuo amant: nec amici coturnicum, neque canum, nec vini, nec exercitationis amici, nec sapientiae, nisi sapientia illus vicissim amet. amant nempe haec singuli: non tamen amica haec sunt. quamobrem mentitur poëta ille, qui dicit, Felix ille est, cui pueri amici et equi, venatorii canes, et hospes alienigena. Me. Nequaquam mihi videtur. So. Verum dicere tibi videtur? Me. Verum. So. Amatum igitur amanti amicum est, ut apparet, o Menexene, sive amaverit, sive oderit: quemadmodum teneriores pueri partim nullo modo amant, partim oderunt, quando a parentibus verberantur: tunc sane, dum vehementer odio habent, genitoribus sunt carissimi. Me. Opinor equidem. So. Non ergo amans amicus secundum hanc rationem, sed amatus erit. Me. Videtur. So. Et odio habitus inimicus, non odio ha-