Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/149

E Wikisource
Haec pagina emendata est
127
LYSIS.

bens. Me. Apparet. So. Ita multi ab inimicis amantur, et odio ab amicis habentur: et inimicis amici sunt, amicis contra inimici; si amatum potius, quam amans, amicum est. Quae autem haec esset absurditas, o dulcis amice? Immo impossibile id quidem, amico inimicum, inimico amicum esse. Me. Vera loqui videris, o Socrates. So. Et si hoc fieri nullo modo potest, restat, ut amans amati sit amicum. Me. Apparet. So. Similiter quod odio habet, inimicum eius quod odio habetur. Me. Necesse est. So. Eadem nobis nunc erunt, quae et in superioribus, concedenda, quod plerumque amicum sit aliquid non amici, plerumque etiam inimici; quoties non amantem vel fastidientem quis amat. nonnunquam inimicus erit non inimici, vel et amici; quando non fastidientem quis odit, vel fastidit amantem. Me. Ita videtur. So. Quid ergo dicemus, si neque amantes amici erunt, neque amati: nec amantes amatique? num alios quosdam praeter istos amicos invicem esse dicemus? Me. Per Iovem, o Socrates, quid respondeam non invenio. So. Vide, o Menexene, ne forte minus recte in supe-