Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/150

E Wikisource
Haec pagina emendata est
128
PLATONIS

rioribus quaesiverimus. Tum Lysis, Id, inquit, mihi videtur, o Socrates: et sic fatus erubuit. Visum namque mihi, invitum illum effugisse quod dicebatur, ex eo quod attentius incumbebat. sic enim, dum audiebat, habere se videbatur. Ego itaque volens Menexenum requiescere, et illius philosophia nimium delectatus, sic Lysidem allocutus sum: O Lysis, vera mihi loqui videris, quia si recte consideravissemus, haud ita nunc aberraremus. Quare ne ulterius hac via pergamus. etenim ardua mihi quasi via quaedam aspera consideratio ista videtur. Sed iter, quod nunc ingressi sumus, poëtarum adminiculis peragendum. hi namque nobis tanquam patres atque duces sapientiae sunt. Dicunt profecto non male, dum qui amici sint, admonent: homines praeterea conciliatoris Dei ductu amicos fieri volunt. Sic enim aiunt: Deus similem semper ad similem agit, et notum facit. An non haec ipse aliquando reperisti? Ly. Reperi. So. Fortasse et sapientum scripta legisti, in quibus eadem haec affirmant,