simile simili necessario semper amicum esse. atque haec est eorum sententia, qui de natura et universo tractarunt. Ly. Vera dicis. So. Nunquid bene dicunt? Ly. Forte. So. Forte id ex parte verum est, forte etiam ex toto: sed nos nondum intelligimus. videtur enim nobis pravus pravo, quo propius adhaeret, et frequentius cum eo versatur, eo magis inimicus fieri. nam iniuriam infert. fieri vero nequit, ut qui infert, et qui accipit iniuriam, amici sint. nonne ita? Ly. Sic prorsus. So. Hac ratione media pars illius sententiae falsa erit, si quidem pravi similes sunt. Ly. Certe. So. Verum mihi videntur bonos dicere similes esse invicem, et amicos: improbos autem, ut saepe de illis dicitur, nunquam vel sibi ipsis, vel invicem similes esse, sed perturbatos penitus et instabiles. qui vero secum ipse dissentit, nullo modo cum alio consentiet, nec ulli amicus esse poterit. nonne tu idem existimas? Ly. Profecto. So. Id ergo, at mea fert opinio, significant, o amice, qui simile simili amicum esse dicunt, quod solus bonus soli bono amicus, malus autem nec bono nec malo unquam revera amicus effici-
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/151
Appearance