tur. consentis? Ly. Assentior. So. Habemus iam, qui sint amici. nam ratio dictat, eos, qui boni sunt, amicos exsistere. Ly. Constat. So. Idem ego arbitror. sed inest aliquid quod me perturbat. et vide, quaeso, quid suspicor. Similis simili qua ratione similis, amicus, et talis tali utilis est. Immo sic etiam consideremus. Simile quodcunque cuivis simili quod emolumentum aut detrimentum inferre potest, quod non ipsummet sibi ipsi valeat? aut quid pati ex illo, quod non ex se ipso similiter pati queat? Haec itaque, cum talia sint, ut nihil se invicem iuvent; quo pacto ab se invicem expetuntur? Ly. Nullo modo. So. Quod non expetit, quo modo amicum? Ly. Nullo. So. An forsitan similis simili quantum similis, non amicus? bonus autem bono, quantum bonus, non quantum similis, amicus exsistit? Ly. Forte. So. Quid vero? nonne bonus, quatenus bonus est, eatenus sibi ipsi sufficiens? Ly. Ita. So. Sibi ipsi sufficiens, secundum ipsam sufficientiam, nullo penitus indiget. Ly. Quid prohibet? So. Qui nullo eget, nullum expetit. Ly. Nullum sane. So. Si non expetit, nec amat. Ly. Non. So. Qui non amat, non est amicus. Ly. Non videtur. So. Quo-
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/152
Appearance