modo boni bonis amici erunt, qui nec absentes mutuo se desiderant, cum se ipsis sufficienter vivant, nec praesentes se invicem indigent. Tales viri quanam ratione se invicem multi facere possunt? Ly. Nulla. So. Amici nunquam erunt, qui se invicem non multi faciunt. Ly. Nunquam. So. Considera iam, o Lysis, quo delapsi simus, et nunquid omnino decepti fuerimus. Ly. Quo pacto? So. Accepi quandoque ab aliquo, (in praesentia etiam et reminiscor) quod simili simile adversum est, et boni bonis inimicissimi sunt. qui et Hesiodi testimonio utebatur, dicentis, figulum invidere figulo, cantorem quoque cantori, et mendicum mendico. et in aliis similiter necessarium asserebat, similia inter se invidia, aemulatione, contentione abundare: et amicitia dissimilia. Inopem porro: diviti amicum necessitate fieri: et imbecillum auxilii gratia forti: et medico similiter aegrotantem: ignorantem quoque peritum desiderare atque diligere. Addebat praeterea sublimiora quaedam, quod multum absit, ut simile simili sat amicum, sed contra, quod maxime con-
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/153
Appearance