trarium, maxime contrario amicissimum. unumquodque enim appetere non simile, sed contrarium: ut aridum appetere humidum; frigidam vero calidum; amarum dulce; acutum obtusum; vacuum repletionem; plenum vacuitatem; ceteraque similiter. contrarium enim contrarie alimenta praebere: simile autem simili minime vesci. enimvero, qui talia docuit, facundus et elegans quidam vir esse visus est. bene enim dixit. vobis autem quid videtur? Me. Probe, ut prima fronte apparet. So. Dicimus itaque, contrario contrarium amicissimum esse? Me. Utique. So. Sit ita, o Menexene, sed, quaeso, nonne alienum hoc et extraneum? confestim in nos ultro insurgent sapientes isti, qui refellendi facundia pollent, et a nobis quaerent, an non sit maxime contrarium odium amicitiae? Quid istis potissimum respondebimus? nonne respondere cogemur, eos vera dicere? Me. Cogemur. So. Nunquid dicent, inimicum amico amicum? vel amicum inimico amicum? Me. Neutrum. So. Nam et iustum iniusto, vel temperatum intemperato, aut malo bonum? Me. Non mihi videtur. So. Atqui si secundum con-
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/154
Appearance