trarietatem amicum est alicui aliquid, amica haec esse oportet. Me. Oportet sane. So. Quare nec simili simile, neque contrario contrarium est amicum. Me. Non videtur. So. Age et hoc advertamus, ne nos magis adhuc lateat, quod amicum revera nihil ex his quae diximus sit, sed quod neque bonum, neque malum, amicum quandoque boni efficiatur. Me. Quid ais? So. Ignoro et ipse per Iovem: vacillo enim ob sermonis ambiguitatem: et videtur, ut vetus habet proverbium, pulchrum ipsum amicum esse. Apparet enim molle quiddam, lene, ac pingue: ideoque nos facile forte illabitur, serpit, et penetrat, quasi lubricum quiddam atque lene. Dico enim ipsum bonum pulchrum esse. nunquid et tu? Me. Et ego. So. Equidem divinans tibi id profero, boni et pulchri amicum esse, quod neque bonum est neque malum. Quorsum ista vaticinor, audi. Videntur mihi tria quaedam genera esse: Unum, bonum: alterum, malum: postremum, quod neque bonum est, neque malum. tibi autem? Me. Mihi quoque. So. Nec bonum bono, nec malum malo, nec bonum malo amicum esse, quemadmodum ratio superior perhibet. restat, si quid alicui est amicum, ut quod nec
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/155
Appearance