Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/156

E Wikisource
Haec pagina emendata est
134
PLATONIS

bonum neque malum est, amicum sit aut bono, aut tali alicui quale ipsum est. nihil enim malo amicum est. Me. Certe. So. nec tamen simile simili, ut paulo ante monstravimus. Me. Profecto. So. Non igitur erit illi quod nec bonum est, nec malum, amicum id quod et ipsum tale est. Me. Non videtur. So. Solum itaque quod nec bonum est neque malum, soli bono amicum fieri potest. Me. Necessario sequi videtur. So. Nunquid recte a nobis, o pueri, id modo expositum est? si ergo sanum corpus consideremus, medicinae arte non indiget, nec auxilio prorsus ullo: sufficienter enim se habet. unde sanus nemo per ipsam sanitatem medico est amicus. Me. Nemo. So. Sed aegrotans, ut puto, per ipsum morbum Me. Quidni? So. Morbus quidem malum: medicinae vero peritia bonum quoddam et utile. Me. Sic est. So. Corpus ex eo quod corpus, nec bonum est, nec malum. Me. Verum. So. Cogitur autem corpus ex morbo quaerere et amare medelam. Me. Apparet. So. Sequitur, quod nec bonum est, neque malum, boni amicum propter mali praesentiam fieri. Me. Videtur. So. Constat autem id fieri, priusquam illud ob mali praesentiam malum effi-