ciatur. neque enim malum effectum est loco boni quod appetit, cuiusve amicum est. Impossibile namque esse ostendimus, ut malum bono amicum sit. Me. Impossibile procul dubio. So. Animadvertite, quaeso, quod dico. nonnulla quippe assero talia fieri, quale id quod illis adest: nonnulla minime, perinde ac si quis vellet colore quodam aliquid supertingere, adesset quodam modo infectio colorato. Me. Adesset. So. Nonne tunc quoque tale coloratum est, quale ipsum esse solet? Me. Haud intelligo. So. Sic forte intelliges. si quis comas tuas, quae flavae sunt, cerussa fucaverit, utrum albae fiant? an potius videantur? Me. Videbuntur. So. Veruntamen albedo illis aderit. Me. Aderit. So. Nihilo magis tamen albae adhuc erunt: et praesente candore neque candidae erunt, neque nigrae. Me., Vera loqueris. So. Sed quando senectute canescunt, tunc, o amice, tales fiunt, quale id quod advenit, cani coloris praesentia canae. Me. Quidni? So. Hoc illud est, quod quaesiveram, Numquid omne cui tale aliquid adest, confestim tale et ipsum evadat: an potius si certo modo adest, tale fiat; aliter minime. Me. Hoc modo potius. So. Eadem ratione quod, nec bonum
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/157
Appearance