Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/158

E Wikisource
Haec pagina emendata est
136
PLATONIS

est, nec malum, quandoque praesente malo nondum est malum, nonnunquam malum. Me. Omnino. So. Quando nondum malum est praesente malo, praesentia haec bonum appetere cogit: praesentia vero, quae malum reddit, et appetitum boni et amicitiam reiicit. neque enim ulterius neutrum est, sed malum. Amicum vero, malum bono, et bonum malo esse non potest. Me. Non certe. So. Ob hanc utique causam sapientes dicendum haud ulterius philosophari, sive dii, sive homines isti sint: nec eos etiam, qui adeo corrupti ab ignorantia sunt, ut improbi sint effecti. nullum quippe malum et penitus ignorantem philosophari. Restant igitur illi, quibus malum id, ignorantia scilicet adest, nec tamen rudes penitus ignorantesque sunt, immo et suam ignorantiam agnoscunt: ob quam animadversionem philosophantur, id est, sapientiam amant, nondum boni aut mali. mali enim nequaquam philosophantur, nec boni etiam. nam nec contrarium contrario, neque simili simile, supra nobis amicum apparuit. recordamini? Me. et Ly. Recordamur sane. So. Omnino, o Lysis atque Menexene, quid amicum sit, et quid non, invenimus. id enim iam circa animam, quam cir-