Jump to content

Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/159

E Wikisource
Haec pagina emendata est
137
LYSIS.

ca corpus supra conclusimus: quod nec bonum est, nec malum, propter ipsam mali praesentiam, boni amicum fieri. Haec illi omnia concesserunt. Et ego valde lactatus sum, tanquam venator, qui id, quod venando investigabam, abunde fuerim consecutus. Deinde, nescio quomodo, extranea quaedam et absurda suspicio mihi suborta est, quasi minus vera essent, quae supra concesseramus, Atque illico turbatus inquam, Papae, o Lysis atque Menexene, somnium quoddam nacti videmur. Me. Quorsum haec? So. Vereor, ne tanquam in homines superbos atque vanos in huiusmodi de amico sermones falsos inciderimus. Me. Qua ratione? So. Hac plane. Utrum amicus alicuius amicus est, an non? Me. Necessario. So. Utrum nullius gratia, et propter nihil: an gratia alicuius, et propter aliquid? Me. Certe alicuius causa et propter aliquid. So. Nunquid amica est res illa, cuius gratia amicus alicuius est amicus? an forte nec amica, nec etiam inimica? Me. Haud satis intelligo. So. Verisimile est. verum sic et tu, et ipse, ut arbitror, melius intelligemus. Aegrotantem medici amicum esse diximus?