Me. Diximus. So. Nonne propter morbum, et sanitatis gratia, medici est amicus? Me. Ita. So. Morbus malum? Me. Quidni? So. Sanitas bonum, an malum, en neutrum? Me. Bonum. So. Praediximus, corpus, cum nec bonum sit, nec malum, propter morbum, malum, medicinae amicum esse: bonum vero Medicinam. Causa vero sanitatis amicitiam medicina nanciscitur. sanitas autem bonum. Me. Prorsus. So. Amicum, an non amicum, sanitas? Me. Amicum. So. Morbus inimicum? Me. Penitus. So. Quod ergo nec bonum est, nec malum, propter malum inimicumque, boni amicum est, boni amicique gratia. Me. Patet. So. Ergo amici causa amicum, propter inimicum est amicum. Me. Opinor. So. Agite, pueri, postquam huc disputando devenimus, attendamus obsecro diligenter, ne forte decipiamur. Principio quod amicum amici amicum factum est, simile videlicet similis, quod impossibile esse in superioribus constitit, equidem praetermitto. Sed istud insuper consideremus, ne nos praesens opinio fallat. Medicinam sanitatis gratia amicum esse diximus? Me. Affirmavimus. So. Sanitas nonne amicum? Me. Valde. So. Si amicum, alicuius gratia est amicum. Ly. Est. So. Amici scilicet, si
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/160
Appearance