supra concessa permanent. Me. Et amici. So. Nunquid et illud iterum amici causa amicum erit? Me. Certe. So. Necessarium est, ut hoc progressu ad principium quoddam perveniamus, quod non ultra in amicum aliud referatur, sed in ipsum quod primum amicum est, singula, quae dicuntur amica, respiciant. Me. Necessarium. So. Hoc est, quod modo dicebam considerandum, ne reliqua omnia, quae amica gratia illius praediximus, tanquam simulacra quaedam eius nos decipiant: illud autem primum revera sit amicum. Consideremus igitur hoc pacto. Quod quisque multi facit, ut puta pater filium, rebus aliis anteponit: talisque vir ex eo quod filium multi facit, alia quoque nonnulla ob illum aestimat. Exempli causa, si illum cicutam ebibisse senserit, vinum plurimi faciet, modo venena curaturum existimet. Me. Et maxime quidem. So. Nunquid et amphoram, in qua vinum? Me. Valde. So. Num pluris aestimat tunc calicem fictilem, aut tres cyathos, quam filium? an potius sic se res habet? omne hoc studium non ista respicit, quae alterius gratia praeparantur: sed in illud tendit, cuius causa
Pagina:Platonis dialogi I.1 (ed. Bekker).djvu/161
Appearance